CANINA Effigies in capite

CANINA Effigies in capite
CANINA Effigies in capite
symbolum olim Ducis ignavi et vitiis mersi. Non dico illum utilem Canem, vigilem et pastoritium; nec venaticum, et generosum, de quibus infra: sed timidum, impurum, ignavum latratorem, crudelem, exedentem cadavera, cuiusmodi apud Bactrianos dicuntur fuisse sepulchrales, aut ecrte similem illius Atistophanaei, Ι῾ππ.
Ο῝ς κέρκῳ σαίνων ὁπόταν δειπνοῖς ἐπιθηρῶν
Ε᾿ξέδεταί σου τ᾿ οὖψον, ὅταν σύ που ἄλλοσε κάσκης,
Ε᾿σφοιτῶν δ᾿ ἐς τ᾿ουπτάνιον λήσει σε κυνηδὸν
Νύκτωρ τὰς λοπάδας καὶ τὰς νήσους διαλείχων.
Simile quid fuit pileus Eilotarum, apud Athenaeum, l. 14. quem ipsis e camna pelle gestare necesse fuit, in signum miserrimae conditionis, cui eam gentem necessitas apud Lacones addixerat. Vide quoque Platonem, de LL. l. 6. Eiusdem generis fuere forte Camnae illae Aegyptiorum effigies, de quibus Romam advectis, ut illic quoque inter Numina colerentur: Prudentius, contra Symm. l. 2. v. 353.
Quasdam victa de??? capitis Cleopatra canini
Effigies etc.
Vide Car. Paschalium, Coronar. l. 9. c. 20. et infra, ubi de Pellibus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • PILEUS — I. PILEUS insigne domus, in urbe Siciliae Catana, cuius inhabitatores hominum pessimi, dicuntur Taisnierio apud Thom. Fazellum, de Rebus Sic. l. 1. c. 1. Tritum, inquiit, Taisnierius in Chiromantia sua, est proverbium, inter totius orbis homines… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”